monumenta.ch > Plinius > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 149
{LXXXVI} Melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis eius examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina et vino.